EBON vel EBES

EBON vel EBES
EBON, vel EBES
obscurissimo genere natus, collactaneus et condiscipulus Ludov. I. Pii, Imp. Hinc, iussu Paschalis I. Normannorum Danorumqueve praeco, postea Archiep. Remensis, A. C. 822. Dissidiis Ludovici et Lotharii filii implicitus, huic contra patrem favit, effecitqueve ut Ludovicus, A. C. 833. deponeretur. Quo restituto ipse depositus, apud Lotharium effecit, mortuo patre, ut redderetur sedi suae. Mox iterum pulsus in Germaniam se recepit, a Ludovico Germ. Abbas Hildesheimensis factus. Obiit A. C. 851. Burchard. l. 6. c. 5. Annal. Fuld. A. C. 822. Flodoard. l. 2. c. 20. Hincmar. c. Gothos, c. 36. T. 7. et 8. Concil. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”